aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde
requirunt eum
nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius
ambulaverunt
tu mandasti praecepta tua custodire nimis
utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia
iustitiae tuae
praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit
verba tua
in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a
mandatis tuis
in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
benedictus tu Domine doce me praecepta tua
in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus
divitiis
in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni
tempore
increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis
tuis
aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia
tua custodivi
etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus
autem tuus meditabatur praecepta tua
sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi
mei
deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum
tuum
vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in
mirabilibus tuis
destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta
eloquium tuum
viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
viam fidei elegi iudicia tua proponebam
adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et
custodiam eam per vestigium
doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto
corde
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua
vivifica me
suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua
bona
ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus
tua iuxta eloquium tuum
et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in
sermone tuo
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis
quoniam iudicia tua expectavi
et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non
confundar
et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar
in praeceptis tuis
zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium
tuum vivificavit me
superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et
consolatus sum
horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis
meae
recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi
legem tuam
hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei
secundum eloquium tuum
recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia
tua
festinavi et non neglexi custodire mandata tua
funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum
oblitus
medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia
iustificationis tuae
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium
praecepta tua
misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis
credidi
antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum
custodivi
bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto
corde servabam praecepta tua
incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua
delectabar
bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et
discam mandata tua
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem
tuum expectavi
scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti
me
sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut
locutus es servo tuo
veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua
delectatio mea
confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego
autem loquar in praeceptis tuis
revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium
tuum
fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non
confundar
caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum
expectavi
consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando
consolaberis me
et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum
oblitus
quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus
me iudicium
foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem
tuam
omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare
mihi
paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non
dimisi praecepta tua
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam
testimonium oris tui
lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
in generatione et generatione fides tua fundasti terram
et stat
iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in
pressura mea
in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia
per ipsa vivificasti me
tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum
considerabo
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
super inimicos meos instruis me mandata tua quia in
sempiternum hoc est mihi
super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia
tua meditatio mea
super senes intellexi quia praecepta tua servavi
ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem
verba tua
a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam
mendacii
nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae
tuae
adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta
verbum tuum
voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum
iudicia tua doce me
anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum
oblitus
posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non
aberravi
hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium
cordis mei sunt
inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter
aeternam retributionem
samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me
confundere ab expectatione mea
auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis
tuis iugiter
abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia
mendax cogitatio eorum
quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea
dilexi testimonia tua
horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui
calumniantur me
sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium
iustitiae tuae
fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta
tua doce me
servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
propterea in universa praecepta direxi omnem semitam
mendacii odio habui
fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima
mea
ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium
nomen tuum
gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem
in me universae iniquitati
redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non
custodierunt legem tuam
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum
tuorum hostes mei
probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non
sum oblitus
iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua
voluntas mea
iusta testimonia tua semper doce me et vivam
coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta
tua custodiam
invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum
expectans
praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in
sermonibus tuis
vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum
iudicium tuum vivifica me
adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua
procul facti sunt
prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum
fundaveris ea
res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae
non sum oblitus
iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua
vivifica me
multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis
tuis non declinavi
vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum
non custodierunt
vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta
misericordiam tuam vivifica me
caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne
iudicium iustitiae tuae
sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem
tua timuit cor meum
gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia
multa
mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam
dilexi
septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis
scandalum
expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes
viae meae in conspectu tuo
thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum
verbum tuum doce me
veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium
tuum libera me
fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua
iusta
sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua
auxiliabuntur mihi
erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia
mandatorum tuorum non sum oblitus